BONIFACIUS Amerbachius

BONIFACIUS Amerbachius
BONIFACIUS Amerbachius
Basiliensis, fil. Iohannis, Typographi celeberrimi. Iurium Doctor Avenione creatus, mox inter illustres sui aevi Iurisconsultos emicuit: Basiliensis Academiae, in qua Ius Civile multorum annorum curriculô magnâ dignitate interpretatus est, praecipuum fulcrum, Rei publ. insuper verum Painianum se praestitit. Amplissimis praemiis ab exteris Principibus evocatus, Patriae tamen charitatem potiorem habuit: Hinc tam gratus Erasmo, ut, inter tot amicos, hunc solum testamentô heredem fecerit. Obiit aunô supra Climactericum quartô, A. C. 1562. Professorum humeris tumulo parentum illatus. Pater Basihi Iurisconsulti itidem apud Basilienses celeber rimi. Eius Bibliotheca instructissima, cum Erasmianis cimeliis, nunc Academicae ibidem Bibliothecae iuncta est.
Principibus, Patriaeque suae qui consulit ille
Rauriacus merito Papinianus ovat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • AMERBACHIUS Bonifacius — vide ibi, Fil. Ioh. Typographi nobilissimi, ICtus excellens, et in Academia Basiliensi, per annos complures Profeslor, Rei publ. Christianae eum docende, tum de iure respondendo, plurimum profuit. Obiit A. C. 1562. aetat. 67. Pater Basilii ICti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BASILIUS Amerbachius — fil. Iohannis, Typographi Basiliensis clarissimi, eruditionem suam trilingdem perlaboriosissimam Hieronymianorum operum, cum fratre Brunone, recognitionem toti orbi commendavit. Saeculô praeteritô. Item fil. Bonifacii, prioris ex fratre nepos, I… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”